91. Lupus et Leones Lupus quidam robustior inter lupos natus erat, quem “Leonem” cognomine vocabant. Stolidus ille, et gloriae impar ferendae, a tribulibus segregavit se ac cum leonibus conversabatur. Vulpes autem, cavillatrix, “Ne ad sanam mentem tantum,” inquit, “sim umquam reducenda, quantum tu nunc vano fastu intumescis! Quippe qui inter lupos revera leo videris, interque leones rursus comparatione fis lupus.”