90. Lupus, Umbra Eius, et Leo Lupus, in deserta loca pererrans, dum iam sol in occasum vergeret, cum sui umbram valde longam animadvertisset, “Leonem,” inquit, “ego timeo, cum tantus sim, ut iugerum aequem? Nonne prorsus in ceteras feras omnes imperium exercebo?” Dum haec lupus superbe secum cogitat, leo supervenit eumque, dicto citius, devoravit. Quapropter lupus, paenitentia, sed frustra, tactus, exclamabat, “O stulta opinio, quae meae necis causa es!”