89. Lupus, Ovis, et Leo Lupus quondam ovem de medio raptam grege ferebat domum. Cui occurrens, leo illam vi extorsit. Ac lupus, stans procul, “Contra ius mihi mea abstulisti,” clamavit. Quo delectatus, leo lupo respondit, non sine ludibrio, “Iure enim tibi fuerat ab amicis data?”