88. Lupus et Agnus Caprum Comitans Agno, comitanti caprum, lupus fit obviam rogatque cur, relicta matre, olidum sequatur hircum, suadetque ut ad ubera matris distenta lacte redeat. Ille vero, “Mater mea huic hirco, O lupe, commisit. Huic summa cura meae salutis data est. Parenti potius quam tibi obsequendum, qui me seducere istis dictis quaeris et subductum postea decerpere.”