87. Lupi Duo, Oves, et Opilio Scelesta ventris rabies lupos duos premebat et in gregem urgebat; metus autem impetum reprimebat. Vident quidem pecus imbelle at pariter vident et opilionem validum et canes impigros. Quid agant? Dum unus post dumeta opaca in insidiis cubat, alter it audax, recta via procurrens, contra gentem lanigeram. Quem canes simul adspiciunt, latratibus diris saeviunt ruuntque; accurrit ipse fervidus opilio: “Agite, insequimini, dedam neci.” At lupus, pedibus melior, viribus totis fugit subitque silvam; denique hostes suos eludit. Opilio igitur tristis ad gregem redit et attonitus haeret. Heu! Dum hinc abscedit improvidus, alter iste latro interea irruit praedamque rapuit, et locum, ubi socius saucibus siccis exspectabat, per circuitus notos repetiit. Haec fabula docet non semper periculum ibi maximum esse ubi maxime eminet.