85. Lupus et Pastoris Vestimentum Lupus, cui raro iam contigit ut vicino pastori ovem abriperet, vulpeculae dolis sibi opus esse ratus, personam induere statuit. Itaque pastoris vestimento sumpto, baculum fistulamque nactus est ut partes praeclare ageret. Baculum pedibus prioribus tenens, ipsi pastori in gramine artius dormienti appropinquavit, cum canis quoque atque oves dormirent taceretque fistula. Lupus igitur primo tacebat; mox personae dum linguam quoque pastoris addere vult, nescius quo modo vocem eius imitari posset, subito fecit ut silvae resonarent. Ita excitati omnes - pastor, canis, oves - illius fallacias cognoverunt. Ille autem miser, vestibus impeditus, neque ex illa turba effugere nec se defendere potuit. Doli deprehenduntur semper; proinde lupi partes agat lupus.