84. Lupus et Pastorum Convivium Pastores, caesa ove, convivium celebrabant. Quod cum lupus cerneret, “Ego,” inquit, “si agnum rapuissem, quantus tumultus fieret, at isti impune ovem comedunt!” Tum unus illorum “Nos enim,” inquit, “nostra, non aliena, ove epulamur.”