83. Lupus Fugiens et Pastor Cum venatorem instantem fugeret lupus, et pastor vidisset qua parte fugeret et quo se loco absconderet, ille, vehementer metuens, “Oro te, pastor,” inquit, “ne me prodas innocentem. Nihil umquam mali tibi feci.” Et pastor “Noli,” inquit, “timere; alteram venatori monstrabo partem.” Mox venator, cum advolasset, “Pastor, vidistine huc,” inquit, “lupum venientem?” Huic pastor, voce maxima, “Venit ille quidem, sed laeva fugit.” At simul, oculis clam dextram partem designat. Venator non intellexit nutum et, festinans, abiit. Tum lupum pastor interrogat, “Quam tu mihi habebis gratiam quod te celavi?” Tum ille “Maximas,” inquit, “linguae tuae gratias ago, at oculis tuis fallacibus,” secum murmurans subiecit, “talem gratiam referam, ut ex minore in dies ovium numero cognoscas - quam memor sim meriti tui!”