82. Lupi et Pastores Cum Philippus rex Macedoniae cum Atheniensibus foedus initurus esset, ea conditione ut oratores suos ipsi traderent, Demosthenes populo narravit fabulam qua iis callidum regis consilium ante oculos poneret. Dixit enim lupos quondam cum pastoribus pactos esse se numquam in posterum greges esse impugnaturos, si canes ipsis dederentur; placuisse stultis pastoribus conditionem sed, cum lupi caulas excubiis nudatas vidissent, eos impetu facto omnem gregem dilaniasse.