80. Lupus et Canes Duo Lupus, ex alta specula contemplatus canes geminos, gregis ovium custodes, inter se pugnantes et sese mutuis morsibus dilacerantes, spem concepit posse tuto oves invadere. Magno igitur impetu in oves delatus, cum unam oppido pinguem rapuisset, concite fugiebat. Canes, id conspicati, omissa domestica pugna, lupum fugientem assecuti, tantis illum affecere vulneribus ut vix posset evadere. Cum autem mox ab alio lupo interrogaretur cur solus gregem esset adortus, ubi tam validi erant propugnatores, “Domestica,” inquit, “pugna deceptus sum.”