79. Lupi et Canes, Amici Lupi canibus olim dixere, “Quid, cum omnino nobis similes sitis, eadem quoque nobiscum mente ut fratres non estis? Et sane nihil a vobis, nisi voluntate, discrepamus. Nos enim in libertate vivimus, vos hominibus subiecti et servi, verberibus obnoxii, vinculis ad collum pressi, et custodiendis gregibus addicti; cum vero cibum sumunt, vobis ossa tantum obiiciunt. Quapropter si nostra vobis amicitia grata est, greges omnes in nostram potestatem tradite omniaque communia erunt, atque nobiscum ad satietatem vescemini.” His dictis paruere canes sed, vix in speluncam cum lupis ingressi, statim ab ipsis dilacerati sunt.