78. Lupus cum Canibus Nutritus Pastor, cum lupi catulum recens natum invenisset, sublatum una cum canibus nutrivit. Postquam autem adolevit, si lupus aliquis forte rapuisset ovem, eum ille quoque cum ceteris canibus insequebatur. At si quando canes eum insequi non valerent et defessi redirent, ipse tamen pergebat donec illum assecutus, secum utpote lupus praedae particeps esset, atque deinde revertebatur. Sin autem lupus nullus in gregem insiliens ovem abripuisset, tum ipse furtim necabat et una cum canibus comedebat; donec pastor, re cognita, eum arbori suspensum occidit.