77. Lupus Parvulus et Pastor Pastor, lupum parvulum cum invenisset, eum penes se enutrivit ac, ubi adolevit, pecudes ex vicinis armentis rapere docuit. Quod lupus cum egregie didicisset, “Cave,” olim pastori ait, “ne me rapiendi artem postquam docueris, multas ex tuis gregibus oves desideres.”