76. Lupus et Puer Mendax Puer mendax, qui patris gregem pascebat, libenter alios ludificabatur. Aliquando ingentem clamorem sustulit, “Auxilio venite; lupus adest!” Accurrunt propere rustici et ridentur. Proximo mense, hunc dolum repetivit. Paulo post, re vera lupus apparet. Iam rursus clamat, “Auxilio venite; lupus adest!” At nemo accurrit. Maiore voce clamat, lacrimat, eiulat; frustra omnia. “Tertium nos decipere vult,” inquiunt rustici. Ita lupus in gregem irrupit et plurimas oves dilaniavit.