75. Lupi et Rusticus Rusticus arietem excoriatum portavit ad forum, quem lupi consequebantur. Quibus rusticus, “Quamdiu me sequi proponitis?” Cui lupi, “Quamdiu? Quamdiu arietem portabis.” Et ait rusticus, “Malo arietem dimittere quam tales comites habere.” Et statim arietem proiicit.