73. Vulpes et Nauta Vulpes, volens mare transire, rogavit nautam ut se transferret; quod, naulo constituto, nauta fecit. Cum autem iam ad aliud litus ventum fuisset, nauta petiit naulum. At vulpes minxit super caudam et aspersit oculos nautae et quasi excaecavit eum, et saltavit ad terram extra navem. Et dixit nauta, “Malum salarium reddidisti mihi.” Cui vulpes, “Aliter fieri non potuit, iuxta illud quod scriptum est: Servitium, dico, perdit qui servit iniquo.”