72. Vulpes, Lupus, et Tria Vera In lupum vulpes quae inciderat misella, vivam se ut caperet precabatur neque vetulam interimeret. Qui “Si mihi tres,” ait, “easque veras dixeris sententias, per Panem vitae parcam tuae.” Vulpes contra, “Utinam primum non fuisse obviam factus mihi! Dein utinam occurrisses caecus! Et super his habe,” inquit, “tertiam: utinam non ad seriorem pervenias aetatem nec mihi denuo obviam occurras!”