70. Vulpes, Lupus, et Caseus Dum putei liquor placidus lunae plenae simulacra speculo suo redderet, vulpes ieiuna illuc forte accessit, victum quaeritans; fames malesuada eam perpulit ut caseum pinguem super summis aquis innatare crederet. Vulpes ergo, cum itus facilis esset situlis duobus qui vices alternabant, in situlum ad marginem elatum sese iniicit. Sed sic delapsa, mox errorem suum luget et se perituram deputat. Iam biduum consumptum erat cum lupus tandem advenit. Quem vulpes conspicata, “In situlum,” ait, “te cito immitte; caseus opimus hic mihi repertus est. Comedi quantum cupiditas mea voluit; nunc satura, cogor hunc caseum deserere, sic abrasum, ut vides,” luna scilicet decreverat, et simul lunae imago. Lupus credulus obsequitur; sursum propellit vulpem et, parum anxia quid lupo fieret, vado haerentem liquit.