69. Vulpes, Lupus, et Puteus Vulpes casu cecidit per unam situlam in puteum. Venit lupus et quaerebat quid faceret ibi. Quae ait, “Bone compater, hic habeo multos pisces et magnos; utinam mecum partem haberes!” Et ait lupus, “Quomodo possem illuc descendere?” Ait vulpecula, “Supra est una situla; pone te intus, et venies deorsum.” Et erant ibi duae situlae; quando una ascendit, alia descendit. Lupus posuit se in situlam et descendit; vulpecula in alia situla ascendit. Et quando obviaverunt sibi, ait lupus, “Bone compater, quo vadis?” Et ait vulpes, “Satis comedi et ascendo. Tu descende et invenies mirabilia.” Descendit miser lupus nec invenit aliquid nisi aquam. Venerunt mane rustici et extraxerunt lupum et usque ad mortem verberaverunt.