65. Vulpes et Lupus in Fossam Delapsus Lupum in fossam lupariam delapsum vulpes conspicata, irridebat et circum oras et fossae marginem laetabunda saltitabat, stolidum animal illum appellans, qui hominum fraudes non animadvertisset. Dum sic ergo lasciva gestiret, subsidens terra eam traxit in praeceps. Quam delabentem lupus conspicatus, “Maximum,” inquit, “nunc mortis meae solacium ad Manes feram, videns vulpem, quae me irridebat, mecum pereuntem.”