64. Vulpes in Puteum Delapsa et Lupus Vulpes, cum in puteum fortuito incidisset, lupum in ripa praetereuntem vidit rogavitque ut funem sibi compararet opemque daret ad se ipsam a tanto periculo extrahendam. Cui lupus, “Miserrima vulpes, condoleo tuum infortunium. Dic, precor, quomodo in hunc puteum incidisti?” Respondebat vulpes, “Non opus est ambagibus. Quin tu funem comparato, et deinde omnia tibi in ordine expediam.” Qui in imminentibus versantur periculis non verba superflua, sed praesentes suppetias quaerunt.