62. Vulpes et Lupus apud Iovem Convenerant lupus et vulpes adire Iovem ut ab eo peterent ambo quod sibi quisque deesse existimabat: lupus rapax, calliditatem vulpis; vulpes callida, lupi vires et impetum; sic fore ut singuli abundantius praedas facerent. Respuit crudelium animalium vota Iuppiter, utpote iniusta et iniuria proximis suis. “Ab origine mundi singulis animantibus largissime data munera, non uni omnia,” respondit.