61. Vulpes Sanguine Madens Vulpes gallum gallinaceum rapuerat et voraverat. At canis fortis hanc vulpem, recenti sanguine adhuc madentem, occupat et vorat, membra dente crebro discerpens. Ab alio exspectes, alteri quod feceris.