60. Vulpes, Agnus, et Canis Vulpes, in ovium gregem ingressa, quo tempore agni lactentes erant, ex iis unum arreptum deosculari fingebat. Quapropter a cane quidnam faceret interrogata, “Nutricor ipsum,” ait, “cum eoque me oblecto.” At ille, “Nisi agnum extemplo dimittis, quae sunt canum propria, in te exeram.”