59. Vulpes et Catus Contrahebant inter se amicitias catus et vulpes, cui vulpes astutiarum suarum grandem recensebat numerum. Catus replicuit, “Ast ego uno tantum consilio et, quod Natura ad meipsum praeservandum suggessit, contentus sum.” Inter haec, odoram canum vim appropinquantium audiunt. Catus confestim altissimos arboris scandebat ramos et secure despectans sedebat. Vulpes autem et hic et illic trepide currebat et, nulla aufugiendi spe relicta, nulla uspiam latebra inventa, a canibus apprehensa laceratur.