58. Vulpes et Pardus Vulpes et pardus de pulchritudine concertabant et, pardo suam pellem versicolorem extollente, vulpes, cum suam praeponere non possit, dicebat pardo, “At quanto ego sum speciosior et quam longe formosior, quae non corpus, sed animum versicolorem et variis notis insignem sortita sum!”