57. Vulpes et Vermiculus Emersus de sterquilinio, vermis coepit profiteri apud animantes se esse medicum summum, neque cedere Paeoni, deorum medico, usu et experientia artis. Quem rugis deformem et nutantem intuita, vulpes “Medice,” inquit, “teipsum curare prius atque ita profiteri artem debueras.”