56. Vulpes et Asinus Pelle Leonis Indutus Asinus, pelle leonis indutus, per nemora, reliqua bruta perterrens, vagabatur. Vulpe autem conspecta, ipsi quoque timorem iniicere conatus est. Sed haec, ubi casu eius vocem audivit, “Scias velim,” inquit, “quod et ego te sane pertimuissem, nisi rudentem audivissem.”