53. Vulpes et Taxus Vulpes, cum debuisset suspendi et taxus eam duceret ad curiam leonis, facta confessione de omnibus peccatis, eodem die vidit gallinas iuxta domum cuiusdam hominis. Et taxo ait, “Illa est via qua incedere debemus, scilicet iuxta domum illam quam videmus.” Cui taxus respondit, “Misera, hodie confessionem mihi fecisti de cunctis peccatis tuis, et confessa eo quod multas gallinas devorasti, et promisisti Deo in manu mea quod de cetero abstineres.” Cui vulpes ait, “Verum dicis, sed ego tradideram oblivioni.”