52. Vulpes Mortem Simulans et Canis Vulpes, simulans se defunctam ut aves ad se tanquam ad cadaver accedentes interciperet, luto oblita, in quodam agro resupina iacebat, exspectans cornices, corvos et huiusmodi rapaces volucres, quas devoraret, cum superveniens canis eam mordicus captam coepit dentibus lacerare. Quod illa animadvertens, “Digna,” inquit, “patior, nam dum fraudibus aves capere studeo, ab alio capta sum.”