51. Vulpes Mortem Simulans et Agricola Vulpes callida in fundum quemdam noctu venit. Ibi multos pullos et gallinas devoravit. Tum autem eadem rima, qua inierat, reverti non poterat. Prima luce agricola fundum circumire coepit. Multas gallinas, quas nocte priore viderat, reperire non potest. Mox autem vulpem aspexit, quae humi quasi mortua iacebat. Itaque caudam vulpis arripit; deinde animal super murum deicit. Vulpes autem simul ac humum attigit, sine mora prosiluit. Et priusquam agricola se receperat, callidum animal in tutum pervenit.