48. Vulpes Vincta et Gallus Rusticus vulpi tetenderat laqueos, quae ei plurimam gallinam devoraverat. In quos illa incurrit; capta, rogavit gallum, a quo solo visa fuerat, ut opem ferret ut posset exire; super omnia, ne quid de se hero aperiret. Pollicetur gallus quantum poscebat et, properato gressu, domum reversus, infidae nil fidei servaturus, hero nuntiat cecidisse vulpem in casses vinctamque teneri. Is, gestiens securi, armatus currit ad locum. Quo viso, vulpes, proditam se intellegens, “O me stolidam,” dicebat, “quae gallum, cuius olim tot feminas strangulavi ac devoravi, putavi mihi fore amicum fidumque.”