46. Vulpes Pacem Annuntians Vulpes olim gallum in arbore residentem vidit. “Descende et huc veni,” inquit vulpes, “tecum de multis rebus colloquium habere volo; iamdiu in unum non convenimus.” “Benigne,” respondet gallus, “mea tamen sententia hic tutior sum.” “Nonne tu novum edictum audivisti?” vulpes inquit; “omnia enim animalia inter se pacem decreverunt, et nunc nos omnes in amicitia et concordia vivimus.” Gallus nihil respondet at intente in silvam distantem oculos divertit. “Quid tam intente prospicis?” vulpes rogat. “Nisi fallor, video canes venaticos huc rapide currentes,” gallus respondet. “Si hoc verum est,” vulpes inquit, “ego quam celerrime hinc me recipiam.” “Noli festinare,” exclamat gallus, “sed hic parumper mane. Nonne omnia animalia pacem inter se agunt?” “Id verum est,” vulpes inquit, “at fortasse catuli edictum nondum acceperunt.”