44. Vulpes et Avis Terraneola Avis, quam rustici terraneolam dicunt, scilicet quia in terra nidum componit, forte vulpeculae improbae occucurrit. Qua visa, pennis altius se sustulit. “Salve,” inquit illa; “cur, obsecro, me fugisti? Quasi non abunde mihi cibus in prato sit, grilli, scarabaei, locustarum copia. Nihil est quod metuas. Ego, propter mores quietos tuos et vitam probam, multum te diligo.” Respondit cantrix, “Tu quidem bene praedicas. In campo non par; sublimis tibi par sum. Quin sequere; hic salutem meam tibi committo.”