43. Vulpes, Vultur et Ostrea Vultur olim ostream grandem invenerat. At, cum testa durior praedam clauderet, ille famem suam explere frustra conatur. A vulpe ergo consilium idoneum petit. Quae, pariter dapis delicatae appetens, “Operam omnem tuam,” inquit, “misere perdideris, si domum corneam rostro frangere velis. Sed alte in auras evola, quantum potes; hinc durum corticem in istam rupem mitte. Facile frangetur et apertam dapem offeret.” Ille stultus his monitis ultro paruit. At vulpes dolosa, postquam ostream carcere suo liberatam videt, hanc vorat et, conchas tantum vulturi linquens, fugit. Fabula docet imprudenter hos consuli, ad quos consilii fructus redire potest.