41. Vulpes Sine Cauda In foveam incidit vulpecula et inde, cauda detruncata, occurrit multis vulpeculis. Quas cum indignabunde conspexerat, inquit, “Fraterculi, quo vaditis?” “Ad leonis basilicam eundum est nobis,” respondebant. “Ad leonis basilicam?” inquit vulpes. “Profecto, ego ab ea nuperrime redii, et mos iamiam novellus est ut omnes ferae detruncent caudas.” Quibus auditis, illico detruncabant illae suas caudas. Quas cum vidit vulpes, irrisit et consolabatur se socios, si non periculi, saltem pudoris, creavisse. Solamen miseris est socios habuisse doloris.