39. Vulpes et Statua In statuarii officinam irrepserat vulpecula ac, contemplando diversi generis et variae formae effigies, magnam voluptatem capiebat. Inter omnes tamen, una muliebris corporis statua imprimis vulpem delectabat, ad quam et accedebat et sermonem instituebat et blandissime alludebat. Sed, statua immobili persistente, vulpes, indignata, “Quam formosa facies,” inquit, “cerebro caret!”