38. Vulpes et Luna Vulpes quaedam de nocte ambulavit secus fluentum viditque umbram lunae in aquis apparere et caseum esse putavit. Coepit igitur aquam lambere, sperans quod, exhausto flumine, fundus arefactus caseum sibi reseraret. Sic igitur non cessavit donec se ipsam lambendo suffocavit.