37. Vulpes et Uva Vulpes, extrema fame coacta, uvam appetebat, ex alta vite dependentem. Quam cum summis viribus saliens attingere non posset, tandem discedens, “Nondum matura est,” inquit; “nolo acerbam sumere.”