36. Vulpes et Formica Vulpes, pertaesa cavum suum et latibulum, decreverat in alio loco magis aperto et alto habitare ut meliori caeli temperie frueretur. Iamque ligna et lapides, unde sibi domum fabricaret, comportabat, cum occurrit ei formica, quae, vulpis sciscitata consilium, probavit quod salubriori aere esset gavisura, sed non securiori. Immo serio monuit ne habitationem mutaret, si vellet suae saluti ac securitati consulere et sibi credere consulenti, et meminisset quo odio apud vulgus laboraret. Vulpes, consilio formicae deterrita, lapides et ligna reportavit nec amplius de mutandis aut aedificandis aedibus cogitavit. Haec docet cuiuscumque operis ante omnia de fine consulendum.