35. Vulpes et Vota Eius Vulpes, ingressura domum rustici ubi gallinas audierat, foramen per quod transeundum erat dilatari cupiebat. Sed rursus, cum raptam gallinam ferens inde fugeret et latratum canis audiret, deos precabatur ut cani foramen esset angustum ne inde posset exire. Fabula indicat mortales pro commodis suis vota mutare.