34. Vulpes in Tugurium Ingressa Vulpes esuriens, cum in tugurio quodam relictas a pastore carnes panemque vidisset, eo ingressa, quam suavissime devoravit. Tumefacto proinde ventre, cum inde exire non posset, suspirabat graviter atque lamentabatur. Alia autem vulpes cum illac forte transiret eiusque fletus audiisset, eo accedens, quam ob rem ita lugeret interrogavit. Cuius rei causam ubi intellexit, “Mane istic ergo tantisper,” inquit, “donec talis fias, qualis es ingressa.” Fabula significat quod tempus vel difficillima solvit.