33. Leo, Filius Eius, Ursi et Vulpes Leo tres habuit filios. Matre eorum mortua, leo aliam uxorem quaerebat. Regnum ergo filio primogenito commisit et abiit. Filius uxorem duxit, filiam ursi. Pater quoque nuptam desponsavit, vulpis filiam, et ad celebrandas nuptias ad regnum suum redire paravit. Sed filius patri mandavit ut aliud sibi regnum acquireret, quia istud suum esse deberet. Pater, turbatus, parentibus sponsae suae mandavit; vulpes venerunt, et bellum indictum est. Vulpes autem, non tam in armis quam in artibus suis confidentes, praecipiunt foveas profundas fieri et ramis melle illitis operiri. Die igitur statuto, leonis filius cum magno ursorum exercitu venit in campum. Sed ursi, mox ut odorem mellis senserunt, ad ramos illitos accesserunt et in foveas subruuntur. Sic patri cessit victoria, et regnum sibi negatum recepit.