31. Leo, Vulpes, et Asinus Venantes Vulpes, asinus, et leo venatum iverant. Praedam asinum partiri leo iussit. Asinus singulis singulas partes ponebat aequales, sed leo eum dilaniavit. Tum vulpeculae negotium partiendi dedit. Haec, sapientior quam asinus, partem maximam leoni apposuit et sibi vix minimam particulam reservavit. Leo subridebat et eius prudentiam laudabat. Tandem rogavit, “Unde didicisti talem prudentiam?” Respondit vulpes, “Calamitas asini me docuit quid minores potentioribus debeant.”