30. Leo et Vulpes, Socii Vulpecula, apparitoris instar, operam suam locabat leoni, ita ut haec praedam indicaret, ille aggressus caperet. Quare et utrique pro dignitate qua erat, pars obtingebat. Sed vulpes, cum leoni partem invideret maiorem, venari potius ipsa voluit quam indicare. Et, aliquid e grege ovium conata rapere, primum ipsa praeda facta est venantibus. Servire tuto melius est quam cum periculo dominari.