29. Leo, Mus, et Vulpes Leo cum olim dormiret, per os eius mus forte discurrit. Tum ille, consurgens, quaquaversum circumagebatur, eum quaeritans qui inde transierat. At vulpes, eum conspicata, graviter obiurgabat quod leo nimirum cum esset, murem pertimuisset. Cui ille “Ego vero,” respondit, “de eius voluntate tantummodo irascor.” Haec profecto docent quod prudentes homines ne parva quidem negligere debeant.