28. Leo Irretitus et Vulpes Leo, comprehensus laqueo, totis viribus vincula dirumpere conabatur; quo autem maiori conatu laqueum trahebat, eo arctius detinebatur. Vulpes, illac iter habens, cum hoc esset intuita, “Non viribus,” inquit, “mi rex, istinc evades, sed ingenio. Relaxandus enim laqueus et dissolvendus; non trahendus est.” Quod cum leo fecisset, statim soluto laqueo quo erat astrictus, liber evasit. Fabula indicat ingenium viribus longe esse praestantius.