27. Leo Inclusus et Vulpes Vulpes, prope leonem inclusum stans, multis eum lacerabat contumeliis. Leo respondet, “Tu quidem nulla me iniuria afficis, sed adversa quam nunc experior fortuna.”