26. Leo et Vulpes Territa Vulpes, cum numquam leonem vidisset, postquam olim forte in eum incidit, primo quidem intuitu ita perterrefacta est ut parum abfuerit quin periret. Rursus autem eodem obviam reperto, tunc etiam, sed non ut antea, timuit. Tertio demum ipsum conspicata, audax ita fuit ut, accedens, cum eo colloqueretur. Quae terribilia sunt, consuetudo blandiora reddit.