25. Leo Senex et Vulpes Leo, defectus annis, recubabat in spelunca sua et aegrum simulabat. Visitatum regem complures venerunt bestiae, quas protinus devoravit. Accessit etiam vulpes, sed cauta ante speluncam procul stabat, salutans regem. “Cur non intras?” interrogavit leo. Vulpes respondit, “Quod video vestigia intrantium multa, at nulla exeuntium.”